CONJECTUS Florum et Coronarum

CONJECTUS Florum et Coronarum
CONJECTUS Florum et Coronarum
in bene meritos olim frequens. Quâ faustitate exceptum fuisse Titum ob liberatam Senatus decretô Graeciam, memorant Polybius, Ecl. Leg. et Appianus Alex. Παρεκ. πει τρεσβ. Apud eundem Appianum, non coronas tantum, sed et taenias, in Titum Flaminium coniectas, legimus: Στεφάνους τε καὶ ταινίας ἐξέβαλον τῶ ςρατηγῷ. Simili honore Curio, Caelari favens, superatô in suffragiis Pompeiô cultus est, apud Plut. in Vita huius, Κᾀκεῖνος μὲν ως νενικηκὼς λαμτρὸς ὑπὸ χαρᾶς εἰς τὸν δῆμον ἐξήλατο κροιῳ καὶ βολαῖς ςεφάνων καὶ ἀνθέων δεξάμενον αύτῶ etc. Idem Athletis victoribus factitatum: vocabaturque ille Coniectus Foliorum Florumque φυλλοβολία, unde φυλλοβολ???ν καὶ ἀνςθοβολεῖν τοὺς ῃικῶντας ἀπὸ παρακειμένων φύλλων, ἤ ἀνθέων ἐπιῤῥιπτοῦντες, conicere flores et folia in victores, e parata materia, apud Xiphilinum, Nerone; idem ςεφανῶσαι, coronare, vocat Aristides. Imo ab Athletis mos ad alios translatus. Unde iterum Plut. de Pompeio, Multi, inquit, et coronati sub lampadibus exceperunt et conutati sunt ἀνθοβολούμενον i. e. florum coniectu honestatum: instar videl. Olympionicaen. Vide quoque de Alcibiade, apud Nepotem, c. 6. de Callisthene apud Plut. eundem in Alexandro, de M. Agrippa, apud Philonem, πρεσβ. περ. Γαι. de aliis alios. Hôc nempe florum coronarumque coniectu multitudo studia sua ineum, qui faustitate tali excipiebatur, profiteri sueverat: coniectum sequente plausu, uti de Curione praefato idem Auctor memorat. Plerumque enim haec sive serta sive corollae coronaeque dona multitudinis erant, quibus et plateae et theatra et Templa quoque, ut et Numinum ac Ptincipum statuae, domusque honestabantur. Qua de re vide plura apud Car. Paschal. Coronar. l. 2. c. 11. et l. 6. c. 22. Christiani verô floribus quidem uti spatsis, solutis sertisque soliti; sparsis tamen ad simplicem usum, non ad asperginem, ut Tertullianus appellat, h. e. sollennem huiusmodi φυλλοβολίαν, a qua non minus, ac ab aliis Gentilium ritibus, illos olim abstinuisse, docet apud Minucium Fel. Octavius sub fin. ubi de florum apud Christianos usu. Uti porro flores, coronas, omne genus frugum alia, in illos iactabant Veteres, quos honoratos volebant, ita alios contumeliae causâ lapidibus, rapis, coenô, lutô, petebant. Quo de more dicemus, verbô Iacere, alibique uti de alia notione vocis Coniectus, infra ubi de Dominicis Missis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”